- MARPURGUM vulgo Marpurg
- MARPURGUM, vulgo Marpurgoppidum non ignobile Hassiae, quod mortuô Henricô Hassiae Landgraviô, cum filii inter se partirentur hereditatem paternam, obtigit Ludovico minimo natu, Episcopo Monasteriensi, A. C. 1308. Iterum, cum Ludovici Mitis fil. primogenitus Ludovicus Pius Cassellas obtineret, iunior Henricus Marpurgum nactus est, mortuus A. C. 1483. in cuius filio Wilhelmo Marpurgensis linea est terminata. Cum dein sub Philippo Magnanimo, Pontificiâ religione abolitâ, monasteria in Scholas et Xenodochia converterentur, hinc Academia Marpurgensis initium duxit, cuius tamen privilegia demum A. C. 1541. promulgata sunt. Eiusdem Landgravii auspiciis colloquium hîc, inter Lutherum, Melanchthonem, Zuinglium et Oecolampadium habitum est, A. C. 1529. cui etiam Bucerus et Capito interfuerunt: Ibi in omnibus Christianae Relig. capitibus conventum est, exceptô articulô S. Cenae, in quo tamen tolerantiae mutuae lex sancita. Ex huius filiis secundo genitus Ludovicus Marpurgum nactus est: quô sine prole exstinctô A. C. 1604. Mauritio Guilielmi filio ditio haec sortito obtigit, qui Reformatâ religione introductâ, cives turbarum hinc concitarum reos, clementer habuit, condemnatus tum in hac causa, tum Waldeccia a Ferdinando II. A. C. 1622. et Ludov. Darmstattinus, cui Marpurgensis successio a Caesare addicta est, Augustanam confessionem sollenni pompâ in Academiam A. C. 1625. reduxit. Transegit cum hoc Mauritii filio Guilielmus A. C. 1627. cuius Vidua aliquot proeliis contra Caesareanos victrix, resumptâ controversiâ Marpurgensi, adversus Darmstattinos bellum feliciter A. C. 1640. gessit. Vide Phil. Iac. Spenerum Syll. Gen. hist. et de Colloquio Marpurgensi Abr. Scultet. in Annal. Eccl. Lutherum tom. 4. Ien. c. 10. etc. Confluxisse in urbem hanc duodecies centena Milia hominum dicuntur, cum Elisabetha Hassiaca, a Gregorio IX. inter Sanctas relata, publice hîc promulgaretur, A. C. 1227. etc. Vide quoque Mattiacum et Martpurgum. Adde hîc, quod Controversim praefatam Marpugensem ita exsequitur Tob. Pfannerus; Philippus Hassiae Landgravius Smalcaldici foederis aliarumque rerum gestarum memoriâ celebris, morti iam propinquus, provincias (quarum ex instituto Ottonis et more Maiorum, nonnisi unicus haeres esse debuerat) in 12. uncias partitus, Guilelmo Cassellano semissem, inferiorem nempe Hassiae et meliorem Zigenhainensis Comitatus partem; Ludovico Marpurgiotres uncias, ditionem nempe ad Lanum, cum Niddae Comitatu, adscripserat: Philippus Reinfelsius atque Georgius Darm stattinus, uterque in dimidiam quadrantis, iste nempe ad inferiorem, hic ad superiorem Cattimeliboci Comitatus partem, vocatus. Addita extremis tabulis verba, quibus cuicumque heredum, sine mascula prole obituro, coeteri aequis partibus sufficiebantur. Et vitâ functus Philippus Reinfelsius locum substitutioni fecit, nullo heredum certamine temeratae. Non eadem concordia Ludovici hereditatem partientibus constitit, qui Mauritio Cassellani, et Ludovico, Friderico atque Philippo, Georgii Darmstattini filiis, utrisque ex semisse in stirpes dividunda heredibus institutis, poenam adiecerat, ut parte suâ excideret, si quis aut supremo huic iudicio obniteretur, aut in religione quid mutare ausurus esset. Commisit poenam Mauritius, quem, augustanâ Confessioneneglectâ, Reformatorum sacra amplexum, Testamenti beneficiô arcendum Darmstattini contendebant; quod tamen nec ipsos quidem satis reveritos Cassellani regerebant, tres partes hereditatis, in capita scil. distribuendae, sibi vindicantes. Et tractata coram arbitris, more Hassiacae Domûs, ex utriusque Familiae Ministris Ordinibusque pari numerô delectis, de vi Testamenti quaestio, quorum tamen sententiâ Darmstattini stare recusantes, rem ad Caesarem detulêre. Hîc istis aequior et acuendae Georgii industriae, in persuadendo socero Saxoniae Electore curatius adhibendae, ut is translatam tum a Palatinis in Bavarum Electoralem dignitatem ratam haberet, Comitiis Ratisbonensibus, contra Cassellanos pronuntiavit, non terras tantum, sed et perceptos ex ea hactenus reditus Darmstattinis restituere iussos. At hi Ferdinandum potentiâ, non ex vero statuisse causati, sententiae parere detrectabant; et quamvis Mauritius cum Darmstattinis certas in leges convenisset, A. C. 1627. consensu Procerum provinciae atque Sacramentô firmatas, guilielmus tamen, Mauritii fil. tamquam pactis vi atque metu extortis, quo firmiori munimento adversus adgnatos, Caesaris gratiâ fultos, insisteret, Gallorum Suecorumque partes am plexus est, quorum opibus nixi Cassellani, cum durante bellô Germanicô Darmstattinos multis modis afflixissent, operâ tandem Ernesti, Saxoniae Ducis, ita cum illis transegêre A. C. 1647. ut ex Ludovici hereditate dimidiam semissis, quae Marpurgia portio vocabatur, atque ex altera dimidia (quarum quaevis viginti quinque aureorum milia annuos reditus conficeret) 5000. sibi servarent Cassellani, reliquam eius dimidiae cum Giessensi portione Darmstattini haberent, quae tractata conventaque, cum Osnabrugae de pace ageretur, secutâ Westphalicâ pactione rata habita finem tandem acerbae diutinaeque liti imposuêre. Hactenus ille, de praecipuis Germ. Principp. Gentib.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.